라틴어 문장 검색

Inter montium celsorum amfractus, immani pulsu Rhenus exoriens, per scopulos extenditur altos, nullos advenas amnes adoptans, ut per cataractas inclinatione praecipiti funditur Nilus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 2:1)
Et navigari ab ortu poterat primigenio copiis exuberans propriis, ni ruenti curreret similis potius quam fluenti lenius amni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 2:2)
Hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 4:1)
quas rex Cottius perdomitis Galliis, solus in angustiis latens, inviaque locorum asperitate confisus, lenito tandem tumore, in amicitiam principis Octaviani receptus molibus magnis exstruxit, ad vicem memorabilis muneris, compendiarias et viantibus opportunas, medias inter alias Alpes vetustas, super quibus comperta paulo postea referemus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 2:5)
Belgis vero eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis geminae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 3:1)
Nam omnes Gallias (nisi qua paludibus inviae fuere, ut Sallustio docetur auctore) post decennalis belli mutuas clades subegit Caesar dictator, societatique nostrae foederibus aeternis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 6:1)
Nullo itaque post haec repugnante, ad recuperandam ire placuit Agrippinam, ante Caesaris in Gallias adventum excisam, per quos tractus nec civitas ulla visitur nec castellum, nisi quod apud Confluentes, locum ita cognominatum, ubi amnis Mosella confunditur Rheno, Rigomagum oppidum est et una prope ipsam Coloniam turris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 3장 1:1)
qui graviore motu animi percitus, ad corripiendos aliquos septem a Barbatione petierat naves, ex his quas velut transiturus amnem ad compaginandos paraverat pontes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 8:3)
Et velut in quodam theatrali spectaculo, aulaeis miranda monstrantibus multa, licebat iam sine metu videre nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos, praeruptas undarum occursantium molis, obliquatis meatibus declinantes, ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 57:1)
pertimescens sollertissimus Caesar, ne observata nocte inluni, barbari gelu vinctum amnem pervaderent, cotidie a sole in vesperam flexo, ad usque lucis principium, lusoriis navibus discurrere flumen ultro citroque milites ordinavit, ut crustis pruinarum diffractis, nullus ad erumpendi copiam facile perveniret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 3:1)
Sed dum solus licentius fluit, spatia longa et lata sensim praelabens, et ea coartans prope exitum in angustias, accolas ab impetu Romanorum alveo Danubii defendit, a barbaricis vero excursibus suo tutos praestat obstaculo, ubi pleraque umidioris soli natura, et incrementis fluminum redundantia, stagnosa sunt et referta salicibus, ideoque invia, nisi perquam gnaris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 4:2)
et super his insularem anfractum, aditu Parthisci paene contiguum, amnis potior ambiens, terrae consortio separavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 4:3)
Fugientes tamen aliqui tela, incendiorumque magnitudinem, amnis vicini se commisere gurgitibus, peritia nandi ripas ulteriores occupare posse sperantes, quorum plerique summersi necati sunt, alii iaculis periere confixi, adeo ut abunde cruore diffuso, meatus fluminis spumaret immensi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 15:1)
Unde quidam praecipites pulsi, implicantibus armis, haeserunt, ubi vadosus est amnis, alii lacunarum hausti vertigine, vorabantur, non nulli cum hoste congressi, vario eventu certabant, quidam cuneorum densitate perterriti, petebant proximos Tauri montis excessus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 9:2)
unde aquiloni obnoxia est, Nymphaeo amni vicina, verticibus Taurinis umbratur, gentes Transtigritanas dirimentibus et Armeniam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION