라틴어 문장 검색

Descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam et discalciatis pedibus transivit fluenta lacrimarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:6)
Montani quoque venter adest abdomine tardus, et matutino sudans Crispinus amomo quantum vix redolent duo funera, saevior illo Pompeius tenui iugulos aperire susurro, et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus marmorea meditatus proelia villa, et cum mortifero prudens Veiento Catullo, qui numquam visae flagrabat amore puellae, grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, caecus adulator, dirusque a ponte satelles dignus Aricinos qui mendicaret ad axes blandaque devexae iactaret basia raedae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV47)
dominos pretiis mutare iubentur exiguis, trito ducunt epiraedia collo segnipedes dignique molam versare nepotes, ergo ut miremur te, non tua, privum aliquid da, quod possim titulis incidere praeter honores quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII33)
sed cum pervigiles placet instaurare popinas, obvius adsiduo Syrophoenix unctus amomo currit, Idymaeae Syrophoenix incola portae, hospitis adfectu dominum regemque salutat, et cum venali Cyane succincta lagona.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII61)
Ad molas sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 28:3)
Habes et hoc exemplum non dissonum, quod potentior mola ampliora grana confringit, integra illa quae sunt minutiora transmittit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 6:1)
Iam fundere Bacchum Ceperat, obliquoque molas inducere cultro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:47)
Advectumque recens vicinae messis amomum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:37)
Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni, Tu super aestivas, Alcime, solve nives, Pinguescat nimio madidus mihi crinis amomo Lassenturque rosis tempora sutilibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXIV1)
Consumpsi salsasque molas et turis acervos;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIV3)
Liber, amicorum dulcissima cura tuorum, Liber, in aeterna vivere digne rosa, Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo Splendeat et cingant florea serta caput;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVII1)
Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo, Dormit et in pluma purpureoque toro.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVII5)
et quia apud maiores nostros molarum usus non erat, frumenta torrebant et ea in pilas missa pinsebant, et hoc erat genus molendi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1795)
salsae fruges sal et far, quod dicitur mola salsa, qua et frons victimae et foci aspergebantur et cultri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1331)
intemerata rite perfecta, ut, si leniter vinum fundendum est aut mola inicienda, sic fiant ut ratio exigit sacrificii:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1781)

SEARCH

MENU NAVIGATION