라틴어 문장 검색

Liber, amicorum dulcissima cura tuorum, Liber, in aeterna vivere digne rosa, Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo Splendeat et cingant florea serta caput;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVII1)
Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo, Dormit et in pluma purpureoque toro.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVII5)
alii tradunt iaspidem in zmaragdum saepe transire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2617)
assyrium ullgo n. a. amomum herba est suavissimi odoris, quae tantum in Assyria nascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 251)
an a robo, cuius meminit "ferat et robus asper amomum". fiscina genus est vasis, id est corbulae brevis, quas perferunt qui arbusta vindemiant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2667)
Lucanus "foribus testudinis Indae terga sedent fulvo maculas distincta smaragdo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4635)
aut ubi odor caeni gravis ordo est 'odor gravis', quia et levis dicitur, ut Sallustius "apud Corduenos amomum et alii leves odores gignuntur".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 491)
hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto conpositus lecto crassisque lutatus amomis in portam rigidas calces extendit, at illum hesterni capite induto subiere Quirites.
(페르시우스, 풍자, satire 360)
Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:13)
Nitor smaragdi collo praefulget tuo Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.5)
Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos Tincta gerens rubro Punica rostra croco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 611)
ille tibi exequias et magni funus honoris fecit et in gelidos versit amoma sinus, diluit et lacrimis maerens unguenta profusis ossaque vicina condita texit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 923)
Purpurea velatus veste sedebat in solio Phoebus claris lucente smaragdis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:3)
Sit dives amomo cinnamaque costumque suum sudataque ligno tura ferat floresque alios Panchaia tellus, dum ferat et murram:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:5)
non fruge neque herbis, sed turis lacrimis et suco vivit amomi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION