라틴어 문장 검색

nam ampliato magis vulnere, aut harundo, si inest, evellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장25)
Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:1)
Item si ex alia parte uulnus aperiatur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:3)
nam ampliato magis uulnere, aut harundo, si inest, euellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 6:2)
Sed, si retro telum recipiendum est, amplianda scalpello plaga est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 4:1)
Item, si ex alia parte vulnus aperitur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 4:4)
Nam, ampliato vulnere, aut arundo, si inest, evellenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 8:2)
iam natus adaequat te meritis et, quod magis est optabile, vincit subnixus Stilichone tuo, quem fratribus ipse discedens clipeum defensoremque dedisti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:270)
alter ita reddatur ut adaequetur plaga trunco, sic tamen ne quid radatur e duro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:6)
Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:2)
prostratos verberibus mulcant, sexageni singulos, ut numerum centurionum adaequarent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장5)
et erant qui formam, aetatem, genus mortis ob propinquitatem etiam locorum in quibus interiit, magni Alexandri fatis adaequarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장2)
Vbi haec atque talia dissertavere, incipit orationem Caesar de fastigio Romano Parthorumque obsequiis, seque divo Augusto adaequabat, petitum ab eo regem referens, omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque miserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장1)
Matios posthac et Vedios et cetera equitum Romanorum praevalida nomina referre nihil attinuerit, cum Claudius libertos quos rei familiari praefecerat sibique et legibus adaequaverit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장8)
mox acri iam principis amore ad superbiam vertens, si ultra unam alteramque noctem attineretur, nuptam esse se dictitans nec posse matrimonium amittere, devinctam Othoni per genus vitae quod nemo adaequaret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION