-
Si autem venerabilis nobis omniumque nostrum tota sinceritate carissimus, cuius in te vere fraternam, cum praesens essem, benignitatem studiumque perspexi, senex Saturninus si dignatus fuerit, quando opportunum videbit, ad nos venire, quicquid cum eius sanctitate et spiritali affectu conloqui potuerimus.
- (아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:4)
-
Administrationis tuae castitas et fama virtutum, pietatis quoque Christianae laudanda diligentia et fida sinceritas, quae tibi divina munera eo donante gaudes tributa a quo speras promittente potiora, excitaverunt me ut hoc epistulari alloquio aestus causarum mearum excellentia participaret tua.
- (아우구스티누스, 편지들, 23. (A. D. 413 Epist. LXXXVI) Domino Eximio et In Christi Caritate Vere Meritoque Honorabili Ac Suspiciendo Filio Caeciliano Augustinus Episcopum In Domino salutem1)
-
Sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostri, quem ad modum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum.
- (아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:7)
-
Illud quoque cogitet sinceritas tua, quia si mihi de nuptiis eius potestas summa ac tota tribuatur atque ipsa quoque iam matura et nubere volens, cui voluero, se tradendam sub deo iudice mihi committat, sic dico et verum dico mihi placere istam condicionem, ut propter deum iudicem non possim respuere meliorem.
- (아우구스티누스, 편지들, 58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem9)
-
IULIUS Hyginus, in libro De Vita Rebusque Virorum sexto, legatos dicit a Samnitibus ad C. , populi Romani, venisse et memoratis multis magnisque rebus quae bene ac benivole post redditam pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasseque uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse, quod viderent multa ad splendorem domus atque victus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum paratum esse.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIV 2:1)
-
Ad horum autem sinceritatem veritatemque verborum an adspiraverit Caecilius, consideremus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 23:1)
-
ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsae virtutum amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 15:1)
-
Uberi dignitas atque amplitudo est, gracili venustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 4:1)
-
IN litteris veteribus memoria extat quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 2:1)
-
Sed eum constabat virum esse firme bonum notaeque et expertae fidei et vitae inculpatissimae, multaque et inlustria exempla probitatis sinceritatisque eius expromebantur;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 6:1)
-
Quae tamen condicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior tamen et praestabilior existimatur propter amplitudinem maiestatemque populi Romani, cuius istae coloniae quasi effigies parvae simulacraque esse quaedam videntur, et simul quia obscura oblitterataque sunt municipiorum iura, quibus uti iam per non queunt.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 10:1)
-
nam cum 'harena' singulari in numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite ' harenae' dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 13:2)
-
Omnibus quidem virtutum generibus exercendis colendisque populus Romanus e parva origine ad tantae amplitudinis instar emicuit, sed omnium maxime atque praecipue fidem coluit sanctamque habuit tam privatim quam publice.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 40:2)
-
Princeps haec animo virili, malitia autem muliebri, praedita, thesauris quoque non exiguis affluens propter dotis suae amplitudinem providamque eius dispensationem, et ipsa liberorum exors curisque aliis fere soluta, pro fine consiliorum sibi proposuerat ut videret in solio regali Angliae familiam suam iterum collocatam.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:14)
-
Et processione illa finita, rege in choro sedente, archiepiscopus Cantuariensis super gradus ante chorum stans longum habuit orationem, amplitudinem et sublimitatem honoris illius extollens quo papa per haec ornamenta et insignia benedictionis regem decoravit, etiam quam raro, quamque eminentium meritorum contemplatione illa concedi consuessent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:5)