라틴어 문장 검색

parua saginati lustrabant compita porci, pastor et ad calamos exta litabat ouis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 112)
flore sacella tego, uerbenis compita uelo, et crepat ad ueteres herba Sabina focos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 332)
fronde virent postes, effulgent compita flammis, et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam103)
isdem ferme diebus Anagniae terram ante portam ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aves ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 52:1)
eius pestilentiae causa et supplicatum per compita tota urbe est, et P. Licinius Varus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus ut ii ludi in perpetuum in statam diem voverentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 363:1)
quid enim nunc aliud per vias et compita faciunt quam rogationem tribunorum plebi suadent, quam legem abrogandam censent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 21:1)
priusquam in provincias novi magistratus proficiscerentur, supplicatio triduum pro collegio decemvirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebrae obortae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 430:1)
nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam puellam proiectam ex angiportu sustuli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 24)
Per angiportum rursum te ad me recipito illac per hortum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 511)
Moenibus circumdatis sequuntur intra murum arearum divisiones platearumque et angiportum ad caeli regionem directiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장1)
compita grata deo, compita grata cani.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권74)
pagos et compita c. per quadrivia - quae compita appellantur ab eo, quod multae viae in unam confluant - et villas, quae pagi ἀπο` τῶν πηγῶν appellantur, id est a fontibus, circa quos villae consueverant condi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3821)
nam erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem, abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION