라틴어 문장 검색

pertinacius Romani Euripum tuebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 604:3)
quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 86:3)
qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et providi essent, extemplo paeniteret, dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 105:1)
Ab altera parte euripus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 135:2)
ibi cum vidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Iovi Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae insulae, ponte continenti iunctae descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 325:1)
nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam puellam proiectam ex angiportu sustuli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 24)
Per angiportum rursum te ad me recipito illac per hortum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 511)
Moenibus circumdatis sequuntur intra murum arearum divisiones platearumque et angiportum ad caeli regionem directiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장1)
pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장5)
nam erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem, abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION