라틴어 문장 검색

Salutat populus Arvernus, cuius parva tuguria magnus hospes implesti, non ambitiosus comitatu sed ambiendus adfectu, deus bone, quod gaudium fuit laboriosis cum tu sanctum pedem semirutis moenibus intulisti!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 1:1)
Qui cum ad tugurium martyris peruenissent, mox se sanctus Albanus pro hospite ac magistro suo, ipsius habitu, id est caracalla, qua uestiebatur, indutus, militibus exhibuit, atque ad iudicem uinctus perductus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII.8)
Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis uulgus sine numero;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX. 1:3)
Hunc ergo adduci praecipit episcopus, et ei in conseptis eiusdem mansionis paruum tugurium fieri, in quo manens cotidianam ab eis stipem acciperet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.10)
pecunia a patre exacta crudeliter, ut divenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim veluti relegatus devio quodam tugurio viveret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 157:1)
togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 286:2)
pater mihi iugerum agri reliquit et parvum tugurium, in quo natus educatusque sum, hodieque ibi habito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 352:4)
nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam puellam proiectam ex angiportu sustuli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 24)
Per angiportum rursum te ad me recipito illac per hortum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 511)
Moenibus circumdatis sequuntur intra murum arearum divisiones platearumque et angiportum ad caeli regionem directiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장1)
nonnulli ex ulva palustri componunt tuguria tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장18)
nam erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem, abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION