라틴어 문장 검색

et per quindecim dies ante sanctum Pascha Joppen venientes, per dies octo, et ipsa solemni die Palmarum illic morati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 88:4)
Sed minime hoc tempore auxilium ferentibus Tankrado, Reymundo, Baldewino de Burg, eo quod [0630C] nimium remoti essent, Sarraceni ab Ascalone venientes, obsidionem circa Japhet iteraverunt, donec quindecim dies evoluti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 20:4)
Transactis aliquot post haec diebus, legatio Geigremich et praepotentium regni Corrozan Boemundum et Tankradum in civitate Rohas de redemptione matronae interpellavit, quatenus Baldewinum de Burg, quem tenebant in carcere, pro ejus restitutione remitterent, aut quindecim millia byzantiorum in ejus redditione ab eis mitterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:1)
- Quomodo rex pecuniam a Sidoniis perceperit, et Anglicum exercitum ad propria remiserit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 11:2)
Unde missa legatione Japhet, Anglicos milites admonuit ut navigio Acram descenderent, atque secum de obsidione et assultu urbis Sagittae agerent et tractarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:2)
Rex vero a Sagitta quindecim millia byzantiorum pro salute urbis accipiens, cum omni equitatu domus suae Tabariam divertit, ut in ea custodiam [0659B] fortium virorum disponeret, qui terram, quam Hugo dono regis obtinuit magnisque et assiduis praeliis acquisitam subjecit, simili virtute tuerentur, hostes arcerent, et transire eos montana nullo modo sustinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 14:1)
Eodem anni tempore, quo rex Baldewinus Sagittam obsidere distulit, Anglicosque milites remisit, et Hugo de Tabaria in arcu et sagitta Turci occidit, quidam princeps civitatis, nomine Femiae, qui longe lateque immensa potestate terrae in circuitu praeerat, eo quod Christianis et peregrinis satellitibus largus et propitius habebatur, a quodam Sarraceno, Bothero nomine, qui secum in militari obsequio et conventione solidorum morabatur, plurimum invidiae et indignationis pertulit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 34:1)
- Qualiter Baldewinus rex exercitum Turcorum contra se venientium cum quindecim armatis exploraverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 47:2)
et maritima relinquens, quindecim sociis adolescentulis in armis et equo peritissimis et caeteris [0665C] electis, ad montana tendens, totum exercitum et vires Turcorum explorare audacter praecessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:4)
Erat autem numerus eorum [0674C] ferme ad quindecim millia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 98:8)
Vix ad flumen Euphratem perventum est, et multiplicatus est ejus exercitus ad quindecim millia virorum pugnatorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:6)
Et ideo consilio habito, ne ei nuntios in vanum dirigerent, suos tantum ad quindecim millia collegerunt ex omni genere tam Francorum quam Armeniorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:4)
ubi, praelio commisso, quindecim millia Turcorum ceciderunt, pauci Christianorum occubuisse reperti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:7)
per quindecim aquae cubitos queis montes superabantur, humanos sensus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 1:2)
quindecim enim cubitis super excelsos montes aquam fuisse dixit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION