라틴어 문장 검색

— Atqui, inquam, libero me fuisse animo quin aliquid semper angerer reminisci non queo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:7)
sic magna tueri regna nihil, patiensque iugi deluditur orbis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:58)
an forte iacentes ignavosque putas, quod non Cyclopia tela stringimus aut vanas tonitru deludimus auras?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:40)
fallax o quotiens pulvis deludet amorem suspensum, veniens omni dum crederis hora!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:204)
Haec autem, quae toto est prostrata corpore cum inferius solum quasi cancellavit atque irrctivit, cratem facit et pluribus radicibus inter se conexis angitur,nec aliter quam si multis palmitibus gravata deficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 2:3)
Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa aequinoctium vernum equae desideriis naturalibus angantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 7:2)
cavendumque est, ut tenerior separetur a validioribus, quia robustus angit imbecillum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 18:3)
multa quippe et diversa angebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장2)
gaudebat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis et missione festinata favorem militum quaesivisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 52장2)
neque infamia Paeti angebatur, quod eo maxime patuit quia filio eius tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae pugnae imperavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장5)
laudata olim et militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis veterem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone adsuefactos ut haud minus vitia principum amarent quam olim virtutes verebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장3)
angebant Caecinam nequiquam omnia coepta et senescens exercitus sui fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장2)
Angebat Vitellium victarum legionum haudquaquam fractus animus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장1)
mox insita ignavia et trepidis ministris, quos ambiguus auxiliorum animus et subito dilectu suppletae legiones angebant, statuit continere intra castra militem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장6)
At Romae cuncta in deterius audita Mucianum angebant, ne quamquam egregii duces (iam enim Gallum Annium et Petilium Cerialem delegerat) summam belli parum tolerarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION