라틴어 문장 검색

senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 92:1)
etenim si in gladiatoriis pugnis et infimi generis hominum condicione atque fortuna timidos et supplices et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse solemus, fortis et animosos et se acriter ipsos morti offerentis servari cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram misericordiam non requirunt quam qui illam efflagitant, quanto hoc magis in fortissimis civibus facere debemus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 1:5)
nam et agere animam et efflare dicimus et animosos et bene animatos et ex animi sententia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 19:2)
qui quidem gemitus si levationis aliquid adferret, tamen videremus, quid esset fortis et animosi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:5)
Graeci autem homines, non satis animosi, prudentes, ut est captus hominum, satis, hostem aspicere non possunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:5)
hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in contione, non apud exercitum neque ad censores dicere audeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 51:4)
. . Itaque pensatis vicibus animosior verberum notas arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:8)
Fallimur - inpulsa est animoso ianua vento.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 646)
Ennius arte carens animosique Accius oris Casurum nullo tempore nomen habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1512)
'Quid gravibus verbis, animosa Tragoedia,' dixit, 'Me premis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 123)
Hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis Raucaque de mediis sustulit ora vadis Atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas, Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 626)
"Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant et pro dis aderant in statione suis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권33)
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis, quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, in promptu regere est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:25)
Non tulit infelix laqueoque animosa ligavit guttura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:1)
"En ego vestra parens, vobis animosa creatis, et nisi Iunoni nulli cessura dearum, an dea sim dubitor perque omnia saecula cultis arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION