라틴어 문장 검색

Hoc debitum ex parte maioribus oeconomicis subsidiis persolvitur, ut aqua munda et purificationis apparatus pauperioribus gentibus praebeantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:4)
Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 4:1)
processio fuerat antelucana, sollemnitas anniversaria, populus ingens sexu ex utroque, quem capacissima basilica non caperet quamlibet cincta diffusis cryptoporticibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 3:12)
Rursum mittitur legio, quae inopinata tempore autumni adueniens, magnas hostium strages dedit, eosque, qui euadere poterant, omnes trans maria fugauit, qui prius anniuersarias praedas trans maria nullo obsistente cogere solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:12)
Quamuis de hac re diuersae hominum nationes diuersa sentiant, atque alia custodire uideantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post amixtioncm propriae coniugis, et lauacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reuerenter abstinere Nec haec dicentes culpam deputamus esse coniugium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:1)
Aequorum iam velut anniversariis armis adsueverat civitas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 488:1)
tum privatae quoque per domos clades volgatae sunt, adeoque totam urbem opplevit luctus ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 669:1)
sacrum anniversarium eo forte tempore Eretriae Amarynthidis Dianae erat, quod non popularium modo sed Carystiorum etiam coetu celebratur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 452:1)
alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemoravere ludosque anniversarios ei divae instituisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 65:1)
vere enim omnes arbores fiunt praegnantes et omnes suae proprietatis virtutem efferunt in frondem anniversariosque fructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장2)
tenvis glauco velabat amictu carbasus et crines umbrosa tegebat harvndo fluvialem aquam purificationi aptam latenter ostendit in tantum, ut etiam harundinibus, quae fluminum germina esse non dubium est, purificatio rite celebretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 331)

SEARCH

MENU NAVIGATION