라틴어 문장 검색

Horum ergo illam multitudinem, quae per se est, arithmetica speculatur integritas, illam vero, quae ad aliquid, musici modulaminis temperamenta pernoscunt, inmobilis vero scientiam astronomicae disciplinae peritia vendicat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:9)
Alexandriae de Pompei morte cognoscit atque ibi primum e nave egrediens clamorem militum audit, quos rex in oppido praesidii causa reliquerat, et concursum ad se fieri videt, quod fasces anteferrentur.
(카이사르, 내란기, 3권 106:6)
Hi perpetuas inter se controversias habebant, quinam anteferretur, omnibusque annis de locis summis simultatibus contendebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장2)
Sic fortuna in contentione et certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset, neque diiudicari posset, uter utri virtute anteferendus videretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장14)
ex quis maxime insignes visi, ut porta triumphali duceretur funus Gallus Asinius, ut legum latarum tituli, victarum ab eo gentium vocabula anteferrentur L. Arruntius censuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장6)
quos igitur anteferret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장5)
accendebat haec onerabatque Seianus, peritia morum Tiberii odia in longum iaciens, quae reconderet auctaque promeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장9)
viginti clarissimarum familiarum imagines antelatae sunt, Manlii, Quinctii aliaque eiusdem nobilitatis nomina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장4)
unus senator consulatu functus, Cocceius Nerva, cui legum peritia, eques Romanus praeter Seianum ex inlustribus Curtius Atticus, ceteri liberalibus studiis praediti, ferme Graeci, quorum sermonibus levaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장2)
quem accitum et diversis sermonibus pertemptatum postremo Graecis verbis in hanc sententiam adlocutus 'et tu, Galba, quandoque degustabis imperium,' seram ac brevem potentiam significans, scientia Chaldaeorum artis, cuius apiscendae otium apud Rhodum, magistrum Thrasullum habuit, peritiam eius hoc modo expertus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장5)
peritia locorum ab Hiberis melius pugnatum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장2)
Ea tempestate Cassius ceteros praeminebat peritia legum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장1)
Caninius Rebilus, ex primoribus peritia legum et pecuniae magnitudine, cruciatus aegrae senectae misso per venas sanguine effugit, haud creditus sufficere ad constantiam sumendae mortis ob libidines muliebriter infamis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 30장4)
cur salutem privati hominis incolumitati suae anteferret causam non habuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장2)
neque enim defuit qui diversam quoque partem susciperet, ac multum vexata et inrisa vetustate nostrorum temporum eloquentiam antiquorum ingeniis anteferret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 1장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION