라틴어 문장 검색

Sed postea versum est quasi in cognomentum, appellatusque est Caecilius Statius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 14:2)
Haec antiquitus e lauru erant, post fieri ex auro coeptae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 8:1)
Sicuti, inquit, antiquitus mancipia iure belli capta coronis induta veniebant et idcirco dicebantur 'sub corona' venire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 4:1)
Sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in tribus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 8:1)
Ei Manlio cognomentum factum est Torquatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 3:1)
Causam cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro , quam ex hoste quem occiderat detractam induit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 4:1)
FUIT haec quoque antiquitus militaris animadversio, iubere ignominiae causa militi venam solvi et sanguinem dimitti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 2:1)
et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 1:3)
ex quibus verbis apparet, elegantem dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu victuque esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 4:1)
Quos Pyrronios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento σκεπτικοί appellantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 2:1)
Diodorus autem, cui Crono cognomentum fuit, Nullum, inquit, verbum est ambiguum, nec quisquam ambiguum dicit aut sentit, nec aliud dici videri debet quam quod se dicere sentit is qui dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XII 2:2)
PHILOSOPHUM nomine Peregrinum, cui postea cognomentum Proteus factum est, virum gravem atque constantem, vidimus, cum Athenis essemus, deversantem in quodam tugurio extra urbem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 2:1)
Sed quaerentibus nobis quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius vocandi non habuerint ..., quod tribuni plebis antiquitus creati videntur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis quibus usus praesens fuisset, ut iniuria quae coram fieret arceretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 10:1)
Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris, Hic, inquit, est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii viri, qui bello civili Uticae necem sibi gladio manu sua conscivit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur Laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 4:1)
hoc enim illi cognomentum fuit a Salonio, patre matris, datum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION