라틴어 문장 검색

At deest frigus, nisi quale per tempestates hyemales, aut per cavernas, aut per circundationes nivis et glaciei, haberi potest:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:5)
in cavernis subterraneis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:13)
Pars autem exterior solarii inferioris versus hortum, quatenus ad duo latera, convertatur in specum sive cavernam (grottam moderni vocant) ad umbram et aestivationem, apertam aut fenestratam tantum ex parte horti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:3)
Sit autem caverna illa solo aequa, non omnino depressa, et eleganti pavimento strata ad terrae vapores excludendos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:4)
Cumque laborarent, ut se simul inde leuarent, Antra petunt muris quodam sub cespite ruris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:3)
Huius enim rixae fuerat quia prescius ipse, Arbor et introrsum summo tenus usque deorsum Tota putrescebat medioque foramen habebat, Eius in interna concluserat ante cauerna, Queque rogaretur, qui falso testificetur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:18)
Recia uenantum, quondam iactata per antrum, Hunc tenuere ferum post tempora pauca dierum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:7)
Hanc si Threicio Boreas emissus ab antro
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 7:1)
Ales caueae clauditur antro;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 18:1)
Infimis tellus aluit cauernis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 14:1)
Quos ferus uasto recubans in antro
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 9:1)
Terpsichore facilem lascivo pollice movit barbiton et molles duxit in antra choros.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:2)
an pastoralia Lunam rursus in antra vocas?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:67)
hoc navigat antro fulta Venus;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:98)
sic mitis in antro Mnemosyne docili tradit praecepta Thaliae):
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:149)

SEARCH

MENU NAVIGATION