라틴어 문장 검색

sed tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit, non afflixit senectus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:4)
ego autem usque eo sum enervatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim ἐντυραννεῖσθαι quam cum optima spe dimicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 14 2:4)
itaque qualis eorum motus quos ἀπαλαίστρουσ Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut - quod ei qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adse- cuti solent dicere - enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 3:1)
deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 15:8)
est in animis omnium fere natura molle quiddam, demissum, humile, enervatum quodam modo et languidum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 47:7)
ex quo in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:5)
quae ab ira differt, estque aliud iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec, qui anxii, semper anguntur), ut inter ebrietatem interest, aliudque est amatorem esse, aliud amantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:6)
Quocirca mollis et enervata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem ultra progredi non oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 38:4)
) 370 6 alacritas v. ἡδονή *αἱρεῖσθαι v. expetere (petere 445 19) *ἀλυπία (Hieronymi) dolore vacare 287 16 - vacuitas doloris 442 25 amentia 320 24 379 5 402 26 amicitia 353 29 398 6 432 12 437 10 amor 396 15399 26 amor sui 353 27 angor (ἄχθοσ) 370 4 - distinguitur ab anxietate 374 11 389 27 anima v. ἀήρ = ψυχή 228 10 (animum vel animam), 236 1 et 289 12 in poetarum versibus animus quid sit sec.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.12)
Levibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis, ut corpus orationis enervaretur et caderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:3)
confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est, anxietas animi continuusque labor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 43)
unda locusque nocent et causa valentior istis, anxietas animi, quae mihi semper adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1015)
Unde sit infamis, quare male fortibus undis Salmacis enervet tactosque remolliat artus, discite.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 29:1)
In realitate certa quae nos provocat varia signa exstant errorem monstrantia, sicut ambitus detrimentum, anxietas, vitae et consortii sensus amissio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:8)
Ipse utique adstabat coram omni persona humana et coram omni creatura, et itaque nobis ostendit viam ad superandam aegram anxietatem quae nos leves reddit, pugnaces et rebus consumendis immoderate deditos.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 287:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION