라틴어 문장 검색

addidit praemia pro cuiusque ordine et rei familiaris copiis finivitque tempus intra quod effectis domibus aut insulis apiscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장3)
cui percontationi tuae respondere et tam magnae quaestionis pondus excipere, ut aut de ingeniis nostris male existimandum , si idem adsequi non possumus, aut de iudiciis, si nolumus, vix hercule auderem, si mihi mea sententia proferenda ac non disertissimorum, ut nostris temporibus, hominum sermo repetendus esset, quos eandem hanc quaestionem pertractantis iuvenis admodum audivi.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 1장 2:1)
At ille haudquaquam rudis pertractandi militares animos speciem sibi Herculis in somno oblatam esse pronuntiat dextram porrigentis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 20:1)
quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:8)
Nam si in aliquo loco vel passu pertractatur ad modum speculativi negotii, hoc non est gratia speculativi negotii, sed gratia operis;
(단테 알리기에리, Epistolae 109:3)
nec valet instantia que de verbis Phylosophi 'eubuliam' pertractantis elici solet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:34)
5. Et de hac nobiliori nostra est intentio pertractare.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 6:1)
Sed quare necessarium sibi foret, breviter pertractare conemur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 15:2)
2. Secundum quidem quod in principio Genesis loquitur, ubi de primordio mundi Sacratissima Scriptura pertractat, mulierem invenitur ante omnes fuisse locutam, scilicet presumptuosissimam Evam, cum dyabolo sciscitanti respondit:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 22:1)
Sed quia ipsum prosaycantes ab avientibus magis accipiunt et quia quod avietum est prosaycantibus permanere videtur exemplar, et non e converso (que quendam videntur prebere primatum), primo secundum quod metricum est ipsum carminemus, ordine pertractantes illo quem in fine primi libri polluximus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 2:2)
quia nec semper excellentissime poetantes debent illud induere, sicut per inferius pertractata perpendi poterit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 5:2)
7. Et quia in quolibet istorum quedam sunt maiora, quedam maxima, secundum quod talia, que maxima sunt maxime pertractanda videntur, et per consequens maximo vulgari.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 19:1)
Quare hec tria, salus videlicet, venus et virtus, apparent esse illa magnalia que sint maxime pertractanda, hoc est ea que maxime sunt ad ista, ut armorum probitas, amoris accensio et directio voluntatis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 20:9)
quare si excellentissima excellentissimis digna sunt, ut superius est probatum, illa que excellentissimo sunt digna vulgari, modo excellentissimo digna sunt, et per consequens in cantionibus pertractanda.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 35:2)
7. Sed ommittamus alios, et nunc, ut conveniens est, de stilo tragico pertractemus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION