라틴어 문장 검색

ratem unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam a terra in amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripae religatam pontis in modum humo iniecta constraverunt, ut beluae audacter velut per solum ingrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 281:1)
siccitate eo anno plurimum laboratum est, nec caelestes modo defuerunt aquae sed terra quoque ingenito umore egens vix ad perennes suffecit amnes defectus alibi aquarum circa torridos fontes rivosque stragem siti pecorum dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 324:1)
Causa fertilitatis est humor, qui ex utroque amne manat, toto fere solo propter venas aquarum resudante.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 14:2)
Ipsi amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt, percurrunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 15:1)
— Magno veluti cum flamma sonore Virgea suggeritur costis undantis aeni, Exsultantque aestu latices, furit intus aquae vis, Fumidus atque alte spumis exuberat amnis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 23:1)
nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem, tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1013)
amnis ut incumbens longaevi robora pontis adsiduis oppugnat aquis, iam saxa fatiscunt emotaeque trabes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권392)
Aut si fata negant reditum tristesque sorores, stamina quae ducunt quaeque futura neunt, me uocet in uastos amnes nigramque paludem diues in ignaua luridus Orcus aqua.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 316)
contrahensque suos ex fuga palatos pervenit ad amnem, ruinis recentibus pontis, quem vis aquae abstulerat, indicantem iter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 347:1)
Exinde lenius means, per ostia septem, quorum singula perpetuorum amnium usum et faciem praebent, nullis per Aegyptum aquis externis adiutus eiectatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 10:1)
Non habeant amnes declivem ad litora cursum, Sed pelagi referantur aquis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:68)
nam ut profluens amnis aut vix aut nullo modo, conclusa autem aqua facile conrumpitur, sic orationis flumine reprensoris convicia diluuntur, angustia autem conclusae rationis non facile se ipsa tutatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:3)
Abundans aquarum Hister advenarum magnitudine fluenti Sauromatas praetermeat, ad usque amnem Tanaim pertinentes, qui Asiam terminat ab Europa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 13:1)
Nee sane alius amnis ad Orientis plagam tam violentus invehitur multorum torrentium non aquas solum, sed etiam saxa secum trahens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 18:1)
Benigne iuvenem excepit rex et eodem duce ad Choaspin amnem pervenit, delicatam, ut fama est, vehentem aquam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION