라틴어 문장 검색

Qui nec etiam dixit non esse ratiocinandum de fide, nec humana ratione ipsam apud Deum habere meritum, ad quam non tam divinae auctoritatis inducit testimonium, quam humanae rationis cogit argumentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:9)
XVI, 13)," loquetur, hoc est non sine me, non sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis est a mea et Patris voluntate, quia ex se non est, sed ex Patre et a me est. Hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur a Patre et a me est illi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:8)
Inquiramus eos qua ratione malint eligere Deum non esse quam esse, et cum ad neutrum cogi necessario possint, et alterum multis commendetur rationibus, alterum nullis, iniquissimam eorum confundamus impudentiam, qui id quod optimum esse non dubitent, omnibusque etiam tam rationibus quam auctoritatibus consentaneum sequi respuant, et contrarium amplectantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:21)
Quod si de occultis rerum naturis, ac de ipso quoque rerum coelestium statu, quas experimentis non possunt discutere, ut certi inde valeant esse auctoritatibus hominum credunt, cur de auctore omnium Deo eisdem non acquiescunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:22)
At vero si ponamus id solum quod facit Deus eum facere posse, multa e contrario tam rationi quam auctoritati contraria videmur incurrere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:2)
ideoque casu potius ipsa quam ex libero arbitrio provenit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:2)
In libero quippe arbitrio, ejus rei, quae inde contingit, intentio praecedit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:3)
veluti si deliberem ire ad Ecclesiam, et ita exsequar ex libertate arbitrii mei, id quod intendebam perficio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:4)
Liberum autem arbitrium diffinientes philosophi dixerunt:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:6)
Arbitrium quippe est ipsa deliberatio sive dijudicatio animi, qua se aliquid facere vel dimittere quilibet proponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:8)
Ubi ergo ratio animi non est, per quam aliud deliberari possit et dijudicari, an faciendum sibi sit vel dimittendum, aeque utrumque in nostra sit potestate, liberum nequaquam est arbitrium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:10)
quia tamen judicio rationis carent, liberum non habent arbitrium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:12)
Si quid etiam tale quid velit ac disponit facere, quod in ejus non sit potestate, vel quod sine dispositione ipsius aeque fieret, in hoc liberum arbitrium non habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:13)
nequaquam cum id accidit, ex libero suo arbitrio assequuntur, quod videlicet non minus contingeret eis etiam nihil inde praemeditantibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:16)
Et haec quidem liberi arbitrii diffinitio nullatenus in Deum cadit, sed in eos tantum qui voluntatem mutare, et in contraria possunt deflectere, ut videlicet in eorum sit potestate, id quod eligitur tam dimittere quam facere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION