라틴어 문장 검색

"Sat Pol diu est quod intervisimus te, at Hercule exinde cum a Vestio magistro digressi sumus."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:11)
quae quanquam invita quod a se ungue latius digrederer, tamen comiter amatoriae militiae brevem commeatum indulsit.
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:3)
"hospes enim meus Milo per hodierni diei praesentissimum numen adiurans effecit, ut eius hodiernae cenae pignerarer, nec ipse discedit nec me digredi patitur."
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:10)
tandem itaque asinali verecundia ductus, aegerrime tamen digrediens rivulo proximo sitim lenio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 12:1)
"nec unquam digredietur a tuo nexu Cupido sed istae vobis erunt perpetuae nuptiae."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:177)
Nec tamen me sinebat animus ungue latius indidem digredi, sed intentus in deae specimen pristinos casus meos recordabar.
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:6)
Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem digredior, et recta patrium Larem revisurus meum post aliquam multum temporis, contendo;
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:1)
Litteras nullas tuae venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi.
(아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 1:1)
Neque enim ex Hebraea lingua, quam ignoro, potuit etiam numeros interpres exprimere, ne metri necessitate ab interpretandi veritate amplius quam ratio sententiarum sinebat, digredi cogeretur.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 4:9)
Sed mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 10:1)
Atque ille, se iam plane inludi ratus, negotium sibi esse causatur et digreditur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 10:1)
Cumque digressi essemus, Non tempestive, inquit Favorinus, hunc hominem accessimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 5:1)
Sitque dehinc cure patrum sibi uiuere iure, Ne cupidus sector, hominumque sub infima uector, Intra scissuras solitas nos claudere curans, Callidus illudat, sub Tartara nosque retrudat Suppliciis dignis astrictos uindicis ignis, Quo male gestorum nos sero denique morum Penitet, et frustra, digressos lege uetusta.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:14)
Digressi autem ab oratione, sumptis armis, longius de civitate processerunt et, proximi hostibus effecti, separatim steterunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장27)
Interim Caesar a mari non digredi neque mediterranea petere propter navium errorem equitatumque in navibus omnem continere, ut arbitror ne agri vastarentur;
(카이사르, 아프리카 전기 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION