라틴어 문장 검색

subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo desidia postremo amatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 1:4)
mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 3:3)
eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 6:2)
ita cum damna damnis continuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, poscebatur ore vulgi dux Agricola, comparantibus cunctis vigorem, constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine aliorum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 3:1)
Invalidum senem Titus Vinius et Cornelius Laco, alter deterrimus mortalium, alter ignavissimus, odio flagitiorum oneratum contemptu inertiae destruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장1)
unde suspicio sponte legatorum excitari bellum cunctaque quae acciderant aut metuebantur non inertia militis neque hostium vi, sed fraude ducum evenire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장11)
dein blandiente inertia septimum quoque annum ignaviae datum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장8)
ex quo iudicari potest non inertia, sed iudicio fugisse rei publicae procurationem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 15장 3:2)
Caesoniam neque facie insigni neque aetate integra matremque iam ex alio uiro trium filiarum, sed luxuriae ac lasciuiae perditae, et ardentius et constantius amauit, ut saepe chlamyde peltaque et galea ornatam ac iuxta adequitantem militibus ostenderit, amicis uero etiam nudam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 3:1)
denique Flauium Clementem patruelem suum contemptissimae inertiae, cuius filios etiam tum paruulos successores palam destinauerat abolitoque priore nomine alterum Vespasianum appellari, alterum Domitianum, repente ex tenuissima suspicione tantum non in ipso eius consulatu interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 1:1)
mox patre ac uiro orbatam ardentissime palamque dilexit, ut etiam causa mortis extiterit coactae conceptum a se abigere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 22장 1:4)
"Nolite, quod pigri agricolae faciunt, maturos fructus per inertiam amittere e manibus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:37)
nec, se inertiae ignaviaeque ab nonnullis insimulari, imperiumque sibi a Congressu creditum prolatare, et in longum, sui commodi gratia, bellum trahere se velle, a quihusdam dici, nesciebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.80)
sese famam ignaviae inertiaeque cedendo subiturum, probe sciebat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.30)
Sed quod ardenter volebam, moderate dissimulare non poteram.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION