라틴어 문장 검색

quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum gravissumum philosophorum, exaggerantem tantopere virtutem, extenuantem cetera et abicientem, in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 51:2)
Ex dictis etiam intelligitur cur Cometae tantopere frequentant regionem Solis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 19:2)
Neque enim tantopere mihi considerandum est, quid vir optimus in praesentia velis, quam quid semper sis probaturus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 3:2)
Diligo quidem adulescentem ardentissime sicut meretur;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 10:3)
Audivi causas agentem acriter et ardenter, nec minus polite et ornate, sive meditata sive subita proferret.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 2:1)
Amavi consummatissimum iuvenem, tam ardenter quam nunc impatienter requiro.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 6:2)
Amat me - nihil possum ardentius dicere - ut tu.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 4:1)
quem ego cum olim mutuo diligerem, ex hac officii societate amare ardentius coepi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 6:2)
est enim suspensum et anxium de eo quem ardentissime diligas interdum nihil scire.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 3:2)
Quae omnia huc spectant, ut invicem ardentius diligamus, cum tot vinculis nos studia mores fama, suprema denique hominum iudicia constringant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 7:1)
Neque enim ardentius tu pronepotes quam ego liberos cupio, quibus videor a meo tuoque latere pronum ad honores iter et audita latius nomina et non subitas imagines relicturus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 3:2)
"aurum, quod ardenter sitis, effossa gignunt rudera et de metallis squalidis poenalis excudit labor, torrens vel amnis turbidis volvens harenis inplicat;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.65)
Ego in hac re nihil reperio quamobrem lauder tantopere, Hegio:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 34)
Etsi hoc mihi pravum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita mea Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 894)
Ah, ne saevi tantopere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 2124)

SEARCH

MENU NAVIGATION