라틴어 문장 검색

corruptus simul et corruptor, aeger et flagrans animus haud levioribus remediis restinguendus est quam libidinibus ardescit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장4)
prospectabatque pulcherrimum sinum, antequam Vesuvius mons ardescens faciem loci verteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장6)
oppleturos omnia divites illos, quorum avi proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장7)
haud multo post flagitia uxoris noscere ac punire adactus ut deinde ardesceret in nuptias incestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장14)
signa ac tentoria militum igne caelesti arsere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장2)
et pila militum arsere, magis insigni prodigio quia Parthus hostis missilibus telis decertat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장5)
at nunc patulam latitudinem et nulla umbra defensam graviore aestu ardescere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장11)
qui pridie insidiarum multo sermone cum Antonio Natale, dein regressus domum testamentum obsignavit, promptum vagina pugionem, de quo supra rettuli, vetustate obtusum increpans asperari saxo et in mucronem ardescere iussit eamque curam liberto Milicho mandavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장2)
Cum per haec atque talia Marcellus, ut erat torvus ac minax, voce vultu oculis ardesceret, non illa nota et celebritate periculorum sueta iam senatus maestitia, sed novus et altior pavor manus et tela militum cernentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장1)
et proelium atrox arsisset, ni duae praetoriae cohortes causam quartadecimanorum secutae his fiduciam et metum Batavis fecissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장7)
ipse sola perdendi cura stabula aurigis extruere, circum gladiatorum ferarumque spectaculis opplere, tamquam in summa abundantia pecuniae inludere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장11)
arserat et ante Capitolium civili bello, sed fraude privata:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장2)
Haud procul inde campi quos ferunt olim uberes magnisque urbibus habitatos fulminum iactu arsisse;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장1)
Absumptis quae iaciuntur et ardescente pugna procursum ab hoste infestius:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장1)
Cerialis insulam Batavorum hostiliter populatus agros villasque Civilis intactas nota arte ducum sinebat, cum interim flexu autumni et crebris per aequinoctium imbribus superfusus amnis palustrem humilemque insulam in faciem stagni opplevit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION