라틴어 문장 검색

Supervacuum est in praesentia ostendere non sine aliquo custode tantum opus stare nec hunc siderum coetum discursumque fortuiti impetus esse, et quae casus incitat saepe turbari et cito arietare, hanc inoffensarn velocitatem procedere aeternae legis imperio tantum rerum terra marique gestantem, tantum clarissimorum luminum et ex disposito relucentium ;
(세네카, De Providentia, book 1 3:1)
Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et, quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior domum gradus est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:1)
Nihil enim pravi, nihil lubrici superest, nihil in quo arietet aut labet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 41:2)
tegit extima limbi circite palla pedes, qui cum sub veste moventur, crispato rigidae crepitant in syrmate rugae, laevam parma tegit Phlegraei plena tumultus:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium7)
corpore exacto, longissimis brevior, procerior eminentiorque mediocribus, capitis apex rotundus, in quo paululum a planitie frontis in verticem caesaries refuga crispatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:2)
nunc auro phaleras auroque sagittas cingulaque et manicas, ne coniuge vilior iret, presserat et mixtum cono crispaverat aurum, talibus heu!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권244)
Trvcvlentvs Quis illic est qui tam proterve nostras aedis arietat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION