라틴어 문장 검색

adice dentium inter se arietatorum ut aliquem esse cupientium non alium sonum quam est apris tela sua adtritu acuentibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 23:1)
Supervacuum est in praesentia ostendere non sine aliquo custode tantum opus stare nec hunc siderum coetum discursumque fortuiti impetus esse, et quae casus incitat saepe turbari et cito arietare, hanc inoffensarn velocitatem procedere aeternae legis imperio tantum rerum terra marique gestantem, tantum clarissimorum luminum et ex disposito relucentium ;
(세네카, De Providentia, book 1 3:1)
Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et, quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior domum gradus est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:1)
Nihil enim pravi, nihil lubrici superest, nihil in quo arietet aut labet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 41:2)
nodosa sortis verba et implexos dolos ac triste carmen alitis solvi ferae.
(세네카, 오이디푸스 2:11)
ille simul surgit vultuque modesto tetrica nodosae commendat pallia clavae.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium69)
credas ad Tanain ferumque Phasim Thermodontiaeas calere turmas, hic audax subit ordo pumilorum, quos natura brevis statim peracta nodosum semel in globum ligavit, edunt vulnera conseruntque dextras et mortem sibi - qua manu!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres23)
sic ubi delectos per torva armenta iuvencos agricola imposito sociare adfectat aratro, illi indignantes, quis nondum vomere multo ardua nodosos cervix descendit in armos, in diversa trahunt atque aequis vincula laxant viribus et vario confundunt limite sulcos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권40)
Ecce Chromis Tyrii demissus origine Cadmi - hunc utero quondam Dryope Phoenissa gravato rapta repente choris onerisque oblita ferebat, dumque trahit prensis taurum tibi cornibus, Euhan, procidit impulsus nimiis conatibus infans - tunc audax iaculis et capti pelle leonis pinea nodosae quassabat robora clavae increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권238)
at procul ingenti Neptunius agmina Theseus angustat clipeo, propriaeque exordia laudis centum urbes umbone gerit centenaque Cretae moenia, seque ipsum monstrosi ambagibus antri hispida torquentem luctantis colla iuvenci alternasque manus circum et nodosa ligantem bracchia et abducto vitantem cornua vultu, terror habet populos, cum saeptus imagine torva ingreditur pugnas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권315)
Trvcvlentvs Quis illic est qui tam proterve nostras aedis arietat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION