라틴어 문장 검색

haecque, de qua modo meminimus, victoria, etsi haudquaquam incruenta fuerat, vehementer, tamen, libertatis Americanae amicos arrexit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.16)
iras, autem, animosque duas inter gentes haudquaquam mulserat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.31)
Ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,cum recte tractent alii, laudare maligne,ille per extentum funem mihi posse uidetur ire poeta meum qui pectus inaniter angit,inritat, mulcet, falsis terroribus implet,ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
(호라티우스의 두번째 편지, 193)
omnis enim, sensus quae mulcet cumque, haut sine principiali aliquo levore creatast;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:8)
hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum laetitiae mulcent:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:3)
Sed ne forte putes ea demum sola vagari, quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt, sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer, quae multis formata modis sublime feruntur, ut nubes facile inter dum concrescere in alto cernimus et mundi speciem violare serenam aëra mulcentes motu;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:11)
et validos partim prae se misere leones cum doctoribus armatis saevisque magistris, qui moderarier his possent vinclisque tenere, ne quiquam, quoniam permixta caede calentes turbabant saevi nullo discrimine turmas, terrificas capitum quatientis undique cristas, nec poterant equites fremitu perterrita equorum pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:2)
] haec animos ollis mulcebant atque iuvabant cum satiate cibi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:5)
Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rex Et mulcere dedit fluctus et tollere vento.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 2:1)
Arma arrigunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 6:5)
Mulciber est Vulcanus, quod ignis sit et omnia mulceat ac domet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 2:2)
Numquid securus non potes arrigere?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXX4)
Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desi=t, Luctaris demens tu tamen arrigere.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXV1)
Arrigis ad vetulas, fastidis, Basse, puellas, Nec formosa tibi, sed moritura placet.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXVI1)
Qui nec leno potes nec comissator haberi, Nec pavidos tristi voce citare reos, Nec potes uxorem cari corrumpere amici, Nec potes algentes arrigere ad vetulas, Vendere nec vanos circa Palatia fumos, Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, V2)

SEARCH

MENU NAVIGATION