라틴어 문장 검색

Deinde ut, quantum fieri potest, iniuriam a contemptu segreges, eam imperitiae, timori, animi concussioni repentinae, aut simili cuipiam imputando.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:8)
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt".
(불가타 성경, 말라키서, 3장15)
Statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui, quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio videretur.
(카이사르, 내란기, 3권 1:8)
sed rupto imperio, postquam paucae e proximis castellis turmae advenerant pugnamque imperitia poscebant, congressus cum hoste funditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장4)
simul studiis inertibus et iuvenum imperitiae suetum livere iis qui vividam et incorruptam eloquentiam tuendis civibus exercerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장5)
frater eius Titianus et praefectus praetorii Proculus, imperitia properantes, fortunam et deos et numen Othonis adesse consiliis, adfore conatibus testabantur, neu quis obviam ire sententiae auderet, in adulationem concesserant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장4)
pars remigum e Batavis tamquam imperitia officia nautarum propugnatorumque impediebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장8)
adiecit ad tam insignem despecti senatus contumeliam multo arrogantius factum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 79장 1:1)
uerum arrogans, profusus, immitis censorem L. Plancum uia sibi decedere aedilis coegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:2)
Sed habet imperitia vulgi sine discretione iudicium;
(단테 알리기에리, Epistolae 92:8)
Hoc munere publico mirum in modum perfunctus est, quamvis, quippe qui admodum juvenis, ideoque rerum imperitus a nonnullis putabatur, et, in primis, quia in negotiis illis ad publicarum rerum moderamen spectantibus haud multum adolescentia ejus versata erat, imperitiae diffidentia quorundam animos invaserat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.23)
In talibus locis grammatici excusantes inperitiam suam inventiones has ingenio magis quam doctrinae Maronis adsignant, nec dicunt eum ab aliis mutuatum, ne nominare cogantur auctores.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 12:1)
Si quis autem (quia nihil inpatientius inperitia) rationes has dedignetur audire, aestimans non impediri digestionem nisi sola ciborum multitudine, nec velit de qualitate tractare:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:1)
pergamaque 'Pergama' legendum, non ut plerique 'Pergameam', qui per inperitiam contra metrum sentiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3361)
ergo metaplasmus et figura media sunt et discernuntur peritia et inperitia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1204)

SEARCH

MENU NAVIGATION