라틴어 문장 검색

Ubi, quod professioni mee convenientius erat, sacre plurimum lectioni studium intendens, secularium artium disciplinam quibus amplius assuetus fueram et quas a me plurimum requirebant non penitus abieci, sed de his quasi hamum quendam fabricavi, quo illos philosophico sapore inescatos ad vere philosophie lectionem attraherem, sicut et summum Christianorum philosophorum Origenem consuevisse Hystoria meminit ecclesiastica.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 4:2)
Ad artem itaque quam noveram recurrens, pro labore manuum ad officium lingue compulsus sum. Scolares autem ultro mihi quelibet necessaria preparabant, tam in victu scilicet quam in vestitu vel cultura agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me scilicet a studio cura domestica retardaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 6:10)
Ad hoc quippe fidelibus saecularium artium scripta et libros gentilium legere permissum est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:6)
Ad has itaque dissolvendas controversias cum me sufficere arbitrarentur, quem quasi ab ipsis cunabulis in philosophiae studiis, ac praecipue dialecticae, quae omnium magistra rationum videtur, conversatum sciant, atque experimento, ut aiunt, didicerint, unanimiter postulant ne talentum mihi a Domino commissum multiplicare differam;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:11)
Haec philosophi nobiles quaesierunt, et ex arte artificem cognoverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:45)
Hinc est etiam quod arithmetica, quae tota circa proportiones numerorum consistit, mater et magistra caeterarum artium dicitur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:7)
In tantum vero, inquit Boetius, priscae philosophiae studiis vis musicae artis innotuit, ut Pythagorici, cum diurnas in somno resolverent curas, quibusdam cantilenis uterentur, ut eos lenis et quietus sopor reciperet, itaque expergefacti aliis quibusdam modis stuporem somni confusionemque purgarent, id nimirum scientes quod tota nostra animae compago corporisque musica coaptatione conjuncta sit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:6)
Hinc est illud Hieronymi ad magnum oratorem scribentis, super hoc ipsum quod in exordio Proverbiorum Salomon commonet, ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientum et aenigmata, quae proprie dialecticorum sunt et philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:28)
Unde non sine causa maximus Plato philosophorum prae caeteris commendatur ab omnibus, non solum a peritis saecularium artium, verum etiam a Sanctis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:10)
qui omnes fere liberalium artium disciplinas, scribendo vel transferendo, seu etiam exponendo Latine tradidit, ac diligenter sanctae Trinitatis fidem Symmacho socero ac patricio scribendo edisserens, de unitate quoque personae Christi ac diversitate naturarum quae in Christo sunt, divinae scilicet et humanae, ad Joannem diaconum (qui postea papa effectus est) scribendo contra Eutichem et Nestorium, optime disputavit, fidemque nostram, et suam ne in aliquo vacillaret, tam de divinitate quam de divinitatis incarnatione tractando inexpugnabiliter astruxit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:2)
post Graecos Latini, qui sicut in disciplinis saecularium artium imitati sunt Graecos, ita et in vera fidei doctrina ab ipsis exempla sumpserunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:12)
Unde in exordio Proverbiorum commonet ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientium et aenigmata, quae proprie sunt dialecticorum et philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:5)
" Pater, hoc est doctor Christiani exercitus, et orator invictus pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam arte torquet in argumentum fidei (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:4)
Sufficit autem nobis quocunque modo summorum inimicorum robur dissipare, praesertim cum alio modo non possumus, nisi has quas noverunt rationes ex ipsorum artibus afferamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:10)
Absit enim hoc ut credamus Deum, qui malis quoque ipsis bene utitur, non bene etiam omnes artes, quae ejus dona sunt, ordinare, ut haec quoque ejus majestati deserviant, quantumcunque male his abutuntur perversi!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION