라틴어 문장 검색

At arteria incisa neque coit neque sanescit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장62)
vulvae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장7)
lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum, ac sebum ipsum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장5)
Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superonere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장75)
Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, vel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장23)
In dextra sinistraque circa guttur venae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas vocant, sursum procedentes ultra aures feruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장5)
alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장8)
Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad ventriculum fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장9)
Quibus cum diversae viae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장11)
quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsu-mimus, arteriam claudit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장12)
Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장13)
a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장21)
Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cavum, extrinsecus gibbum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장23)
isque inter lienem et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장37)
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque ventriculum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장49)

SEARCH

MENU NAVIGATION