라틴어 문장 검색

si ad prudentes, alterum fortasse dubitabunt, sitne tantum in virtute, ut ea praediti vel in Phalaridis tauro beati sint, alterum non dubitabunt, quin et Stoici convenientia sibi dicant et vos repugnantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 113:5)
179 4 Consentini 4 3 convenientia (Stoice, ὁμολογία)96, 11 Corinthium (aes) 43, 20 P. Cornelius Scipio Africanusmaior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)113)
Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam tam variis cursibus in omni aeternitate convenientiam temporum non possum intellegere sine mente ratione consilio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 54:1)
Zeno igitur naturam ita definit ut eam dicat ignem esse artificiosum ad gignendum progredientem via.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:2)
Atque hac quidem ratione omnis natura artificiosa est, quod habet quasi viam quandam et sectam quam sequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:4)
ipsius vero mundi, qui omnia conplexu suo coercet et continet, natura non artificiosa solum sed plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et provida utilitatum oportunitatumque omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:1)
utraeque autem crebrae multaeque toto corpore intextae vim quandam incredibilem artificiosi operis divinique testantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:5)
Auriumque item est admirabile quoddam artificiosumque iudicium, quo iudicatur et in vocis et in tibiarum nervorumque cantibus varietas sonorum intervalla distinctio, et vocis genera permulta, canorum fuscum, leve asperum, grave acutum, flexibile durum, quae hominum solum auribus iudicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:1)
eodemque illa etiam differemus, quod Chrysippum dicere aiebas, quoniam esset aliquid in rerum natura quod ab homine effici non posset, esse aliquid homine melius, quaeque in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparabas, et cum totius mundi convenientiam consensumque adferebas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 18:1)
Itaque illa mihi placebat oratio de convenientia consensuque naturae, quam quasi cognatione continuatam conspirare dicebas, illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse nisi ea uno divino spiritu contineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 28:1)
Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 18:3)
Officium autem, quod ab eo ducitur, hanc primum habet viam, quae deducit ad convenientiam conservationemque naturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 129:1)
Talis est igitur ordo actionum adhibendus, ut, quem ad modum in oratione constanti, sic in vita omnia sint apta inter se et convenientia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:1)
Quodsi nihil est tam contra naturam quam turpitudo (recta enim et convenientia et constantia natura desiderat aspernaturque contraria) nihilque tam secundum naturam quam utilitas, certe in eadem re utilitas et turpitudo esse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:3)
Quod carmen artificiosa verborum conclusione aptius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION