라틴어 문장 검색

'in eo igitur,' inquis, 'convivio Cicero ille, quem aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant sua?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 2:1)
Theomnēstus iānuā apertā Quīntum vix agnōvit sed vultū eius propius aspectō ‘dī immortālēs,’ inquit, ‘num Quīntum videō? quid passus es? intrā celeriter.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit29)
et neque iam cineres eiectatamque favillam ferre potest calidoque involvitur undique fumo, quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:2)
Protinus eversae turbant convivia mensae, raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:2)
illum forensis gloria, hunc triste raptat classicum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus12)
si verum quaeris, Triviae sub nomine daemon tartareus colitur, qui te modo raptat ad aethram sidereoque deum venerandum suadet in astro, per silvas modo mortiferi discurrere mundi erroresque sequi subigit nemorumque putare esse deam, quae corda hominum pavitantia figat quaeque feras perimat letali vulnere mentes, depressos modo subter humum formidine sensus obruit, inplorent ut numina lucis egena seque potestati committant noctis opertae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권112)
"cur etiam templo Triviae lucisque sacratis cornipedes arcentur equi, cum Musa pudicum raptarit iuvenem volucri per litora curru, idque etiam paries tibi versicolorus adumbret?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 217)
praefectus istis inminens negotiis Asclepiades ire mandat milites ecclesiasten usque de sacrariis raptare plebem mancipandam vinculis ni disciplinam Nazarenam respuat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.116)
tamquam nil raptet avare, artis adumbratae meruit ceu sedula laudem, huius se specie mendax Bellona coaptat, non ut avara lues, sed virtus parca putetur;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1154)
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros, exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:8)
In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector visus adesse mihi, largosque effundere fletus, raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:2)
Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat, aspectans silvam inmensam, et sic voce precatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:2)
Haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae distulerant, at tu dictis, Albane, maneres, raptabatque viri mendacis viscera Tullus per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:4)
At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur, tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti, prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 7:1)
Rutulos aspectat et urbem cunctaturque metu letumque instare tremescit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION