라틴어 문장 검색

Fabius Verrucosus beneficium ab homine dure aspere datum panem lapidosum vocabat, quem esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum.
(세네카, 행복론, Liber II 26:1)
Optime certe illos imitaberis, qui eum indignari possent non esse ipsos exsortes huius mali, tamen in hoc uno se ceteris exaequari hominibus non iniuriam sed ius mortalitatis iudicaverunt tuleruntque nec nimis acerbe et aspere, quod acciderat, nec molliter et effeminate ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 102:2)
Corrigendus est itaque, qui peccat, et admonitione et vi, et molliter et aspere, meliorque tam sibi quam aliis faciendus non sine castigatione, sed sine ira;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 88:1)
Tamen cum paenitentia sententiae Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint et imaginem eius auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddidit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:4)
ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo, sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et praesidium in omnis cruciatus proditos incusabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 165:1)
Ambracia tumulo aspere subiecta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 41:2)
Atque orabis me quidem ultro ut auferam, cum illum rescisces criminatorem meum quanto in periclo et quanta in pernicie siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 748)

SEARCH

MENU NAVIGATION