라틴어 문장 검색

Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 20:2)
si nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 7:6)
̔Ομοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 2:1)
Quae quidem accusatio, licet fundamento non penitus caruerit, attamen callide et avide a nunnullis arrepta erat, qui cum ipsi ad regis partes tuendas sorcordes fuissent et negligentes hoc praetextu utebantur ad teporem eorum et inertiam tegendam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:12)
Rectius illud et verius, istas scientiarum mancipationes nil aliud esse quam rem ex paucorum hominum confidentia et reliquorum socordia et inertia natam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:27)
Atque simul sermo de signis et causis errorum, et inertiae et ignorantiae quae invaluit, absolutus est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 277:2)
mora nimia, corruptela, asperitas, et facilitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:3)
Quantum ad asperitatem, invidiam et malevolentiam parit illa, nihil inde metens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:14)
Severitas siquidem metum incutit, asperitas odium parit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:15)
anne adhuc eget ammonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saeuientis asperitas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:5)
quibus rebus numquam tanta suppeteret ex ipsorum inertia conscientiaque animi victoriae fiducia ut castra sua adoriri auderent.
(카이사르, 아프리카 전기 31:7)
sibi etiam hortandi suos auxilium defuturum, quod nulla satis idonea esset hortatio quae neque virtutem posset notare neque inertiam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:7)
uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis navibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:6)
Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio non difficultatis excusationem, sed inertiae videretur deprecationem habere, rem difficillimam suscepi.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장1)
Ephelis vero a plerisque ignoratur, quae nihil est nisi asperitas quaedam et durities mali coloris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION