라틴어 문장 검색

Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices vel aspritudinem extenuant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장387)
Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장54)
si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장26)
Post haec inunguatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장75)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장141)
quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장230)
praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장5)
tum multa frigida aqua fovetur, emplastrumque circa datur, quod valentem inflammationem reprimat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장17)
super glandem autem averso . . . emplastro inposito induci.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장20)
idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi vel aspritudo aliquid eo contulit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장54)
Huic curationi aptissimum videbitur enneapharmacum emplastrum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장139)
Ac sic undique varicibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장19)
dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장2)
sed multo melius est ante emplastra experiri, quae calvariae causa conponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장41)
Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장46)

SEARCH

MENU NAVIGATION