라틴어 문장 검색

Mussitans quamquam chorus invidorum prodat hirritu rabiem canino, nil palam sane loquitur pavetque publica puncta.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:6)
haud mirum esse Superbo inditum Romae cognomen - iam enim ita clam quidem mussitantes, volgo tamen eum appellabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 509:2)
quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut adsentando faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 460:2)
missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuvenis incauti et suis haud immerito suscensentis assentando indignandoque et ipse vicem eius captaret, in omnia ultro suam offerens operam, fide data arcana eius elicuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 273:1)
quid, ut ipsi locum adsentandi Romanis habeamus, suspectos alios et invisos efficimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 298:1)
etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in potestate vestra rem publicam fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 261:1)
Etiam tu quoque adsentaris huic?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2115)
Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2231)
ita omnes sub arcis, sub lectis latentes metu mussitant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 578)
adsentabor quidquid dicet mulieri, si possum hospitium nancisci.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 3111)
quoniam sentio errare, extemplo, quasi res cum ea esset mihi, coepi adsentari:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 217)
hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 389)
Ergo, si sapis, mussitabis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 5162)
illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1129)
Nolo ego te adsentari mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 332)

SEARCH

MENU NAVIGATION