라틴어 문장 검색

etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in potestate vestra rem publicam fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 261:1)
Etiam tu quoque adsentaris huic?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2115)
Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2231)
adsentabor quidquid dicet mulieri, si possum hospitium nancisci.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 3111)
quoniam sentio errare, extemplo, quasi res cum ea esset mihi, coepi adsentari:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 217)
quando incedat per vias, contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent, vellicent, vocent, molesti sint;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3118)
Nolo ego te adsentari mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 332)
nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3141)
nam inter volturios duos cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2296)
Illum quoque ista res vellicabit, sed tantum vellicabit Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 1:4)
Vellicantes enim eas appellamus, quia vellicant intellectum, persecantes, quia persecant naturam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION