라틴어 문장 검색

Qua ratione altera persona ab altera diversa est, sive etiam ab ipsa Trinitate, cum eadem penitus, ut dictum est, trium personarum substantia sit, nec ulla ab invicem vel essentiae diversitate vel accidentium, sive formarum proprietate disjunctae sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:4)
Aristoteles quoque in Categoriis proprium substantiae assignans ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:10)
XI. Quaerunt autem quomodo in Deo una penitus permanente substantia vel essentia aliqua, ibi proprietatum sit diversitas, secundum quas Trinitas personarum constat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 40:1)
Idem namque similitudine, idem essentialiter sine numero, idem proprietate dicimus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:2)
Tribus etiam modis solet diversum sumi essentialiter, scilicet numero, proprietate, seu diffinitione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:10)
Proprietate vero seu diffinitione diversa sunt, quae licet habeant de se praedicari, cum essentialiter idem sunt, secundum proprios tamen status, aliud est hujus proprium, et aliud illius, et singula propriis diffinitionibus et in sensu diversis sunt terminanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:13)
Proprias vero diffinitiones eorum esse dicimus, quorum ex integro exprimunt esse, ut substantia corporea corporis, vel aptum ad ridendum risibilis, vel habens albedinem albi, quanquam differentiam, proprietatis scilicet seu diffinitionis, Boetius in libro divisionum diligenter attendens rationale et bipes, quae idem numero contingit esse, differre tamen his verbis asserit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:14)
Idem in primo Topicorum, cum propositionem et quaestionem et conclusionem definisset et suis singula proprietatibus distinxisset;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:1)
quomodo has ab illis alias dixit, cum omnis divisiva sit constitutiva, et e contrario nisi secundum proprietatem dividendi et constituendi quae diversae sunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:13)
Tale igitur est dicere aliam esse differentiam divisivam, et aliam constitutivam, ac si dicamus alterius proprietatis esse divisivam, alterius constitutivam, licet penitus ea sit divisiva quae constitutiva, et e converso.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:15)
Et fortassis albus et crispus, et aliis accidentibus subjectus quae recipit, et cum ipso idem sit numero, vel essentialiter substantia, quod corpus vel animatum, etc. Nihilominus tamen haec ab invicem proprietatibus suis diversa sunt, secundum quas scilicet ipsa diversis terminanda sint diffinitionibus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:19)
Quas quidem proprietates plenius exponemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:3)
Si quis forte id quod de rerum identitate, vel proprietatum diversitate monstramus, non satis ad rem quam proposuimus pertinere dicat, nisi etiam in aliquibus rebus una permanente essentia, plures quoquo modo personas inesse demonstremus, agnoscat nullam ex toto similitudinem, sed ex parte aliquam induci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:4)
Nam et grammatici cum tres distinguunt personas, primam videlicet quae loquitur, secundam ad quam loquitur, tertiam de qua tanquam ab utrisque diversa loquuntur personarum, juxta quarum proprietates diversitatem intelligunt, ut eidem rei sic tres istas personas inesse fateantur, ut idem homo et prima sit persona secundum quod loquitur, et secunda secundum quod ad eum aliquis loquitur, et tertia secundum quod de ipso inter aliquas sermo est. Et prima quidem persona caeterarum principium est quoddam, et origo seu causa;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:7)
Sicut etiam ibi nemo grammaticorum dicit primam personam esse secundam aut tertiam, cum sint earum diversae proprietates, licet eadem res, ut diximus, quae est prima persona sit secunda vel tertia, ita et in Deo, cum eadem essentia quae est Pater, sit Filius et Spiritus sanctus, nemo orthodoxus dicit unam personam esse alteram.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION