라틴어 문장 검색

Etiam reprehensiones de loco superiore graves esse debent, non contumeliosae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:16)
Praestat nullam aut incertam de Deo habere opinionem, quam contumeliosam et Deo indignam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:2)
Oboriuntur saepissime circa amores, compotationes, praesidentiam, et verba contumeliosa.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:47)
Et pro certo est multum interesse inter astutum et prudentem, non solum quatenus ad probitatem, sed etiam quatenus ad mentis vires.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:3)
Quoniam autem astuti similes sunt pusillarum mercium propolis non abs re fuerit officinas ipsorum excutere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:12)
Neque male factum esset, si quis earum conficeret uberiorem catalogum, quoniam nihil rebus obest magis quam quod astuti recipiantur pro prudentibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 19:5)
Novi enim minus audent, minusque astuti sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:13)
Atque insuper tales qui cum re quam tractant congruitatem quandam habent, veluti audaces ad expostulandum, blandos ad persuadendum, astutos ad observandum et rimandum, protervos et paulo absurdiores ad res quae aliquid iniqui habent transigendas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:8)
Quem nimis astutum perhibent sic esse locutum:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:10)
Vt malefactorum se poenituisse priorum Proderet, astutus sic est ex more locutus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:9)
Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis, qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes, quae fas non est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장14)
Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castris procurrebant contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros:
(카이사르, 내란기, 1권 69:1)
cuius fortis et astuti potenti astutia
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM51)
Sed hoc sprevit Benedictus astutus [episcopus],
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM79)
gens non astuta nec callida aperit adhuc secreta pectoris licentia loci;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 22장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION