라틴어 문장 검색

Agenor autem, Neptuni et Libyae filius, rex Phoenices fuit, de cuius genere originem Dido ducebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3387)
moris enim erat, ut de pecunia publica Phoenices misso a rege auro de peregrinis frumenta conveherent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3636)
sidonia licet Sidon civitas sit Phoenices, tamen hic pro Tyria posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4466)
phoenissa de Phoenice.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6701)
phoenix Achillis magister.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7621)
si tu ex Phoenice veniens Carthaginem in Africa habere potuisti, quae invidia est ut propriam sedem possint habere Troiani?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3476)
postea Albani omnes reges Silvii dicti sunt ab huius nomine, sicut hodieque Romani imperatores Augusti vocantur, Aegyptii Ptolomaei, Persae Arsacidae, Latini Murrani, ut Murranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 76011)
laetique minores nove et satis licenter 'minores' dixit, cum ab ipso Euandro Herculem constet esse susceptum, et minores non dicamus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta 'filius nepos pronepos abnepos adnepos'. ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut etiam maiores dicimus post patris avi proavi abavi atavique vocabulum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2681)
murranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina hoc est cuius maiores omnes Murrani sunt dicti et reges fuerunt, ut 'per regesque actum genus omne Latinos'. scimus enim solere plerumque fieri ut primi regis reliqui nomen etiam possideant, ut apud Romanos Augusti vocantur, apud Albanos Silvii, apud Persas Arsacidae, apud Aegyptios Ptolomaei, apud Athenienses Cecropidae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5291)
unde superfluum est quod ait Donatus, debere nos accipere interemptum esse Murranum, dum avos et atavos Turni commemorat et effert laudibus maximis, propter illud vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5292)
idumaeas palmas abundantes, quantae sunt apud Idumen, civitatem Phoenices:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 121)
Subsolanus, Eurus, Phoenix, Notus, Libonotus, Zephyrus, Argestes, Thrascias, Aparctias, Boreas, Circius, [Zephyrus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2984)
Postea tuus ille Poenulus - scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos - , homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 76:1)
hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 106:2)
neque disiuncti doctores, sed eidem erant vivendi praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli iuveni comitem esse datum dicit ad bellum, ut efficeret oratorem verborum actoremque rerum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 57:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION