라틴어 문장 검색

ait atomum, cum pondere et gravitate directo deorsus feratur, declinare paululum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 69:3)
illud quaero, quae fuerit tanta fortuna (nihil enim ratione in rerum natura factum esse vultis) - sed tamen quis iste tantus casus, unde tam felix concursus atomorum, ut repente homines deorum forma nascerentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 90:10)
"Innumerabilitas" inquit "suppeditat atomorum". Num eadem ergo ista faciet ut sint omnia sempiterna?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 109:4)
Nec tamen video quo modo non vereatur iste deus beatus ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna, cumque ex ipso imagines semper afluant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 114:4)
quod si mundum efficere potest concursus atomorum, cur porticum cur templum cur domum cur urbem non potest, quae sunt minus operosa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 94:2)
'tune aut inane quicquam putes esse, cum ita conpleta et conferta sint omnia, et quod movebitur ** corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum, aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:5)
nihil est enim apud istos, quod non atomorum turba conficiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 22:6)
non est certe nec cordis nec sanguinis nec cerebri nec atomorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 59:3)
ego summum dolorem - summum autem dico, etiamsi decem atomis est maior alius - non continuo esse dico brevem multosque possum bonos viros nominare, qui complures annos doloribus podagrae crucientur maximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:2)
Harum attractionum haud multum dissimiles sunt Lucis reflexiones & refractiones, factae secundum datam Secantium rationem, ut invenit Snellius, & per consequens secundum datam Sinuum rationem, ut exposuit Cartesius. Namq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:1)
Fit igitur refractio, non in puncto incidentiae, sed paulatim per continuam incurvationem radiorum, factam partim in aere antequam attingunt vitrum, partim (ni fallor) in vitro, postquam illud ingressi sunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:11)
Faciendo autem ut punctum A vel B nunc abeat in infinitum, nunc migret ad alteras partes puncti C, habebuntur figurae illae omnes quas Cartesius in Optica & Geometria ad refractiones exposuit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 21:2)
vel oriri ex refractione lucis in progressu ipsius à capite Cometae in Terram:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:2)
qui tamen refractionum solent esse comites inseparabiles.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:14)
Nam quod dicitur fixas ab AEgyptiis comatas nonnunquam visas fuisse, id quoniam rarissimè contingit, ascribendum est nubium refractioni fortuitae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION