라틴어 문장 검색

16. "Quod vero attinet ad reliquas duas personas quas haec actio complectutur (regem nimirum Gallum et ducem Britanniae), celsitudo sua notum vobis facit eos esse principes quibus ex omnibus amicis suis et foederatis plurimum debet, cum alter manu sua protectrice a malitia tyranni eum conservasset, alter ei manum salutarem ad regnum suum obtinendum porrexisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 16:1)
Nam in hanc sententiam perscriptum est, ut si quis ex regio famulitio (qui tamen infra gradum baronis sit) in vitam alicuius consiliarii regis aut baronis regni coniurasset, factum est crimen, licet res peracta non fuerit, capitale.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 31:3)
20. "Quod vero ad actionem Flandriae attinet, quemadmodum bellum Britannicum regi nostro necessitas imperabat, ita et bellum Flandriae munus et debitum iustitiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:1)
Quod vero ad reditus attinet et terris et feudis, illi ad tria millia librarum antiqui census annuatim ascendabant, pro ratione temporum illorum res mira et fere inaudita.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:16)
Quod ad modum emissionis meae e turri attinet, consentaneum est ut silentio praetermittatur, aut saltem relatione secretiore tradatur, quoniam nonnullorum adhuc superstitum interesse possit, atque etiam memoria aliquorum qui iam facto functi sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:13)
Quod vero attinet ad notiones primas intellectus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:8)
Itaque omnia artium mechanicarum, omnia operativae partis liberalium, omnia practicarum complurium quae in artem propriam non coaluerunt, experimenta (quantum inquirere licuit et quantum ad finem nostrum faciunt) perscribimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:4)
Authores vero quod attinet, summae pusillanimitatis est authoribus infinita tribuere, authori autem authorum, atque adeo omnis authoritatis, Tempori, jus suum denegare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 193:1)
Quod vero ad rerum vilitatem attinet, vel etiam turpitudinem, quibus (ut ait Plinius) honos praefandus est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:1)
Quod vero ad universalem istam reprehensionem attinet, certissimum est vere rem reputanti, eam et magis probabilem esse et magis modestam, quam si facta fuisset ex parte.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 304:1)
Atque insolentiam rei quod attinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:1)
Quod vero ad Operativam attinet, eadem res est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:1)
Atque loca quod attinet, (licet in scholis hujusmodi res valeant) plane inepta et puerilis cogitatio est, locum aliquid posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:4)
et quod ad primam percussionem sive impulsionem attinet, per illud, (quod duo corpora non possint esse in uno loco, ne fiat penetratio dimensionum,) sibi satisfaciat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:4)
5. Quintum vero genus latitantiae quod attinet, manifestum est actionem sensus transigi in motu, motum in tempore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION