라틴어 문장 검색

scripserat etiam Messalla Q. Salasso P. Curtium, fratrem eius, iussu Pompei inspectante exercitu interfectum, quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere ad Caesaremque deducere de tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba, consponsor tuus, redierit, homo in re familiari non parum diligens, non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 18 3:3)
Casus vero mirificus quidam intervenit quasi vel testis opinionis meae vel sponsor humanitatis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 5 2:1)
bestiis vero civis Romanos, in iis circulatorem quendam auctionum, notissimum hominem Hispali, quia deformis erat, obiecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 3:6)
de hereditate Preciana (quae quidem mihi magno dolori est valde enim illum amavi) sed hoc velim cures, si auctio ante meum adventum fiet, ut Pomponius aut, si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 5 3:1)
Culleonis auctio facta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 1:8)
multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:3)
Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum rerum quae ipsius erant privatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:4)
auctionem velle facere desistit, Romam proficiscitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:7)
quod promisisset, non plus sua referre quam si, cum auctionem venderet, domini iussu quippiam promisisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:5)
etenim si ex edicto possedisti, quaero cur bona non venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장1)
Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores ilium conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:40)
C. Iulius Proculus auctionem faciet rerum supervacuarum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:41)
Ovem rogabat cervus modium tritici Lupo sponsore.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, cervus, et lupus.2)
vita hominum altos recessus magnasque latebras habet, cuius pro Genitore me sponsorem accipe.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 6:2)
Miraris quod Hermes libertus meus hereditarios agros, quos ego iusseram proscribi, non exspectata auctione pro meo quincunce ex septingentis milibus Corelliae addixerit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION