-
Praeter haec idem Christianus, ut conscius arcanorum et fidus, secretas alias eiusdem regis obtulit litteras, qui astu et ludificandi varietate nimium sollers, docebat Valentem quasi mox amicus futurus et socius, aliter se popularium saevitiam mollire non posse vel ad condiciones rei Romanae profuturas allicere, nisi subinde armatum eisdem monstraret exercitum, et timore imperatorii nominis intentato, eos a pernicioso pugnandi revocaret ardore.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 9:1)
-
Gothi victores Hadrianopolim oppugnant, ubi thesauros sues Valens et imperatoria insignia cum praefecto et consistorianis reliquerat;
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장1)
-
Rhenus fluvius Alpinis imbribus auctus ultra solitum exundavit.
- (ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:4)
-
quibus praeter ista quae dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis quidem speculis ferme pares optutus et imagines uideantur, in tumidis uero et globosis omnia defectiora, at contra in cauis auctiora;
- (아풀레이우스, 변명 15:2)
-
em tibi illa accusatio iurgiis inita, uerbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura.
- (아풀레이우스, 변명 24:10)
-
sed si usque adeo aucta est, ut etiam uigilantium capiti offundatur, tum uero repentino mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, cessante animo cadunt.
- (아풀레이우스, 변명 48:9)
-
ob haec et alia uiduae dote aucta procos sollicitant.
- (아풀레이우스, 변명 90:14)
-
cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi posuisset eamque supellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam uiderat:
- (아풀레이우스, 플로리다 14:7)
-
"Praeter tantam fortunae copiam, quam nostra virtute nacti sumus, et incolumi numero castra nostra petivimus et, si quid ad rem facit, octo pedibus auctiores remeavimus."
- (아풀레이우스, 변신, 4권 8:10)
-
Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria iussa persolveres.
- (아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 1:7)
-
ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsae virtutum amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 15:1)
-
PHILIPPUS, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant - is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 2:1)
-
NUNTIATUM quondam est Favorino philosopho, nobis praesentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam auctumque eum esse nato filio.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 2:1)
-
Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini quaerenti egentissimus quisque oportunissimus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 17:3)
-
In Hibernia tamen, ubi non dabatur a facinore in tantum aucto receptus, parum aut nihil valuit, et sermones serebant regem, ut verum regni haeredem depelleret et mundo fucum faceret et hominum imperitorum oculos fascinaret, adolescentulum supposititium in similitudinem Edwardi Plantagenistae ornasse, eumque populo monstrasse ne abstinendo quidem a sacris processionis ritibus, quo maiorem fabulae fidem conciliaret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 10:4)