라틴어 문장 검색

ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 92:8)
Ut igitur in eius modi re, quae mendacio nixa sit, quae ad scientiam non saepe perveniat, quae opiniones hominum et saepe errores aucupetur, ita dicam, si causam putatis esse, cur audiatis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 30:6)
' 'Atqui, Catule,' inquit Antonius 'non ego utilitatem aliquam ad dicendum aucupans horum libros et non nullos alios, sed delectationis causa, cum est otium, legere soleo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 59:7)
Sed cum plura sint ambigui genera, de quibus est doctrina quaedam subtilior, attendere et aucupari verba oportebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 256:1)
nos Rhodiorum aphractis ceterisque longis navibus tranquillitates aucupaturi eramus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 8 8:6)
ac non vereor ne adsentatiuncula quadam aucupari tuam gratiam videar, quom hoc demonstrem, me a te potissimum ornari celebrarique velle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 8:3)
neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 2:1)
loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt quam incitare, et de rebus placatis ac minime turbulentis docendi causa non capiendi loquuntur, ut in eo ipso, quod delectationem aliquam dicendo aucupentur, plus non nullis quam necesse sit facere videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 3:1)
Consonuere cornicines funebri strepitu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:9)
Flumine vicino stultus sitit, et riget euro cum calidus tepido consonat igne focus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:3)
Consonat adsensu populi precibusque faventum regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 38:1)
psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli, quidquid est virtutis usquam psallat in laudem Dei, nulla linguarum silescat, vox et omnis consonet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae8)
Tum plausu fremituque virum studiisque faventum consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant litora, pulsati colles clamore resultant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:12)
Consonat omne nemus strepitu collesque resultant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:13)
si consonare sibi in faciendis ac non faciendis virtus est, quae pars eius prudentia vocatur, eadem in dicendis ac non dicendis erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 327:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION