라틴어 문장 검색

itaque saepe aut cogitatione aut aliqua vi morbi impediti apertis atque integris et oculis et auribus nec videmus nec audimus, ut facile intellegi possit animum et videre et audire, non eas partis quae quasi fenestrae sint animi, quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi id agat et adsit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 45:3)
Deinde, ego si recte intellexi, cum valde libenter audirem, mihi coniuncte est visus de utraque re dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 366:3)
Prædictis auditis et intellectis super hoc adverbio Cur, expositionemet intellectum audias hujus dictionis Quomodo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 81:2)
Is autem qui tacebat quae dicebantur ab aliis audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, commentari quae audierat fas erat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 5:1)
praeponere electos, audire praepositos, nosse ordines, intellegere occasiones, differre impetus, disponere diem, vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem inter certa numerare, quodque rarissimum nec nisi Romanae disciplinae concessum, plus reponere in duce quam in exercitu.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 2:3)
certe hinc Romanos atqui nusquam hoc legimus, sed per silentium intellegimus, ut superius de Iunone audierat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2341)
sed aut κατα` το` σιωπώμενον intellegimus, aut mortis est omen audire quod non dicitur, videre quod minime occurrit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6382)
Si autem intellegunt, ambos, ut dixi, audiant et quod voluerint, faciant.
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 2:5)
Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis capti quid natura postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire voluerint, liberabuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 55:1)
Sic enim et ego te meminisse intellegam quae accepisti, et tu ordine audies quae requires.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 2:3)
et quoniam non ad veritatem solum, sed etiam ad opiniones eorum qui audiunt accommodanda est oratio, hoc primum intellegamus, hominum esse duo genera, alterum indoctum et agreste, quod anteferat semper utilitatem honestati, alterum humanum et politum, quod rebus omnibus dignitatem anteponat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:1)
ego enim cum audio antiquos, quosdam veteres et olim natos intellego, ac mihi versantur ante oculos Ulixes ac Nestor, quorum aetas mille fere et trecentis annis saeculum nostrum antecedit:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 5:1)
itaque intellegens dicendi existimator, non adsidens et adtente audiens, sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:1)
ego huic Bruto dicenti, ut solet, apud multitudinem, Mihi cane et populo, mi Brute, dixerim, ut qui audient quid efficiatur, ego etiam cur id efficiatur intellegam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 2:3)
audi contra illos qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur habiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 189:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION