라틴어 문장 검색

de quo ad te, non quo celandus esses, nihil scripsi antea, sed quia communicatio consili tali tempore quasi quaedam admonitio videtur esse offici vel potius efflagitatio ad coeundam societatem vel periculi vel laboris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 19 3:2)
schola et auditorium et ficta causa res inermis innoxia est, nec minus felix, senibus praesertim.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 6:1)
Nam proxime frequenti auditorio inter se coram multis ordinis nostri clare iocabantur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 2:1)
Ipse vero nuper adhibito ingenti auditorio librum de vita eius recitavit;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 2:1)
Atque haec ita disputo quasi populum in auditorium, non in cubiculum amicos advocarim, quos plures habere multis gloriosum, reprehensioni nemini fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 11:1)
Quo festinantius nuntio tibi fuisse me hodie in auditorio Calpurni Pisonis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 1:2)
Gratulatus sum optimae matri, gratulatus et fratri, qui ex auditorio illo non minorem pietatis gloriam quam ille alter eloquentiae retulit:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 5:1)
Quid enim iucundius quam sub alterius invidia quamdiu velis, et in alieno auditorio quasi deprehensum commode dicere?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 3:2)
Indignatiunculam, quam in cuiusdam amici auditorio cepi, non possum mihi temperare quo minus apud te, quia non contigit coram, per epistulam effundam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 1:1)
cur tragoediam, quae non auditorium sed scaenam et actores;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 3:2)
quod auditorium ingredimur emendat;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 13:4)
Domum suam recitantibus praebet, auditoria non apud se tantum benignitate mira frequentat;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 2:1)
47. Huic adduntur communicationis socialis instrumentorum digitalis provinciae vires, quae cum ubique adsunt, progressioni non favent facultatis prudenter vivendi, alte cogitandi, studiose amandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:1)
Eadem opera realium cum aliis necessitudinum in locum, una cum cunctis additis provocationibus, aliud communicationis genus, per interrete factum, subditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:5)
Hoc accidit quod artem exercentes, publicae opinionis relatores, communicationis instrumenta et dicionum sedes procul ab eis reperiuntur, in segregatis urbium locis, eorum quaestionibus haud proxime perspectis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 64:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION