라틴어 문장 검색

Quam saepe incautius resolutus in risum, vel in otiosa lapsus, in eius adventum debitam gravitatem recepi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:14)
Noster Aristarcus donaria fundit in artem Gramaticam, cujus thesauros ampliat, auget Diuitias uiresque suos mensurat in illa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:3)
Vel si forte Ioui societur stella salutis Nuncia, stella Iouis uultu meliore salutem Auget et euentus melioris dupplicat omen, Fedus amans pacisque sator, nutritor amoris, Extirpans iras, proscribens bella, furores Compescens, delens lites Martemque refrenans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:6)
Sed tamen a Fronesi uiua racione probatur Quod nullos illic possit torquere recursus Humor nec proprio ualeat discurrere fluctu, Cum gremium nullus ibi prebeat alueus illi, Nec matrix terrena sinus expendat eidem, Nec centrum repetens, natiuo pondere tractus, Humor ad ima ruat, proprie grauitatis amicus, Descensum cum flamma neget, sursumque manere Cogat aquas, supraque liget quasi carcere clausas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:11)
In senium transit morum grauitate Iuuentus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:15)
Sed multum grauitatis habens uultumque modeste Inscribens, nullo deformans ora cachino, Talis erat risus, nullo corruptus abusu, Qualem causa, locus, tempus, persona requirit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:20)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
Thesiphones cumulat iras augetque Megeram;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 20:3)
Quae minas ponti sepelis, et auges, Syncopans cursum pelagi furori Ne soli tractum tumulare possit Aequoris aestus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:10)
Dux vero, venditionis penuriam rerum necessariarum intuens et populi clamorem moleste accipiens, imperatorem saepius navigio conveniebat, et de gravitate venditionis eum arguebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:8)
Episcopus vero de Podio, Reymerus nomine, [0423D] omni bonitate repletus, non modica manu et apparatu circa urbem vires augebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 46:1)
Nam cum imperatore Constantinopoli cum suis cuneis moram faciebat, multum ei foederatus prae donis magnificis, quibus de die in diem de domo regis augebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 48:7)
Juxta hunc Rotgerus de Barnavilla socius augetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:3)
deinde interiores urbis ad roborandum et augendum assultum ex impetu adfore;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:3)
Christiani vero ad augendum Turcis dolorem, capita Turcorum trans moenia et muros jactaverunt, caetera ferme ducenta hastis et palis infixa in conspectu omnium astantium ad moenia contulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION