라틴어 문장 검색

Adversus quae cum augur Lentulus aliique varie dissererent, eo decursum est ut pontificis maximi sententiam opperirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장1)
set tum supplicia dis ludique magni ab senatu decernuntur, quos pontifices et augures et quindecimviri septemviris simul et sodalibus Augustalibus ederent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 64장3)
Ceterum postulandis reis tam continuus annus fuit ut feriarum Latinarum diebus praefectum urbis Drusum, auspicandi gratia tribunal ingressum, adierit Calpurnius Salvianus in Sextum Marium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장1)
iturum ad signa et effigies principis ubi legionibus coram regnum auspicaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 24장8)
Liberis senatorum, quo celerius rei p. assuescerent, protinus uirili toga latum clauum induere et curiae interesse permisit militiamque auspicantibus non tribunatum modo legionum, sed et praefecturas alarum dedit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 38장 2:1)
Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis ac per contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent, proelium nauale iniit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 2:3)
Lentulum Augurem, cui census maximus fuerit, metu et angore ad fastidium uitae ab eo actum et ut ne quo nisi ipso herede moreretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 49장 1:3)
deinde augur in locum fratris sui Drusi destinatus, prius quam inauguraretur ad pontificatum traductus est insigni testimonio pietatis atque indolis, cum deserta desolataque reliquis subsidiis aula, Seiano uete suspecto mox et oppresso, ad spem successionis paulatim admoueretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 1:2)
nec alia de causa uidetur eo die, quo periit, peruigilium indixisse quam ut initium in scaenam prodeundi licentia temporis auspicaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 54장 2:1)
Septemdecim natus annos, ut de Claudio palam factum est, inter horam sextam septimamque processit ad excubitores, cum ob totius diei diritatem non aliud auspicandi tempus accommodatius uideretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 8장 1:1)
et in auspicando opere Isthmi magna frequentia clare ut sibi ac populo R. bene res uerteret optauit dissimulata senatus mentione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 37장 3:3)
auspicanti Sporus anulum muneri optulit, cuius gemmae scalptura erat Proserpinae raptus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 2:5)
sacrificanti coronam de capite excidisse, auspicanti pullos auolasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 3:3)
'quantum augur Apollo flammaque prima docet, praeduri plena laboris
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 251:2)
robora caedunt pars silvis portantque arae, pars auguris alba
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION