라틴어 문장 검색

inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
tecta corusca super rutilant de laquearibus aureolis saxaque caesa solum variant, floribus ut rosulenta putes prata rubescere multimodis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.55)
Haec ego procurare et idoneus imperor et non invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa corruget naris, ne non et cantharus et lanx ostendat tibi te, ne fidos inter amicos sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par iungaturque pari.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 512)
vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus consistit sumptus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:18)
Varius mappa conpescere risum vix poterat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:7)
et mappam circo quoque usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et gurdos, quos pro stolidis accipit vulgus, ex Hispania duxisse originem audivi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 205:2)
Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exsurgit, ursos leonesque mappa proritat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:4)
hi panaria candidasque mappas subvectant epulasque lautiores;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres11)
usque adeone defuerunt caesis pillea suta de lacernis vel mantelia luridaeve mappae, chartae, Thebaicaeve Caricaeve?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum5)
non vident missum quid sit, mappam putant;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:6)
Non meministi me auream ad te afferre natali die lunulam atque anellum aureolum in digitum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 167)
Ensiculust aureolus primum litteratus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4261)
Cretatam praetor cum vellet mittere mappam, Praetori mappam surpuit Hermogenes.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVIII5)

SEARCH

MENU NAVIGATION