라틴어 문장 검색

quippe miles Vitellii adversus pericula ferox, laboribus et vigiliis parum intentus erat, et hibernus imber repente fusus oculos aurisque impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장14)
Nos autem naturam sequamur et ab omni, quod abhorret ab oculorum auriumque approbatione, fugiamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 164:5)
fracta volubilitas capitis latissima, perque os perque cavas nares oculosque auresque cerebrum molle fluit veluti concretum vimine querno lac solet, utve liquor rari sub pondere cribri manat et exprimitur per densa foramina spissus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 45:3)
neu volgo narres te sudavisse ferendo carmina, quae possint oculos aurisque morari Caesaris, oratus multa prece, nitere porro, vade;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 136)
Quid oculorum auriumque tormenta et cerebri exaestuantis verminationes et omnia, per quae exoneramur, internis adfecta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 17:2)
Cambysen regem nimis deditum vino Praexaspes unus ex carissimis monebat, ut parcius biberet, turpem esse dicens ebrietatem in rege, quem omnium oculi auresque sequerentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 88:1)
et alia ludibria oculorum auriumque credita pro veris:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 565:2)
in quod adeo intenti omnium non animi solum fuere, sed etiam oculi auresque pugnantium spectantiumque et adhortantium pugnantis, ut nemo ante ab tergo senserit captam urbem quam tela in aversos inciderunt et utrimque ancipitem hostem habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 650:1)
tunc enim vero omnis aetas currere obvii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 739:2)
vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 442:1)
adsuetis regio imperio tamen novi imperii formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque quae vel socios, nedum hostis victos, terrere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 343:1)
omnia iam circumcursavi atque omnibus latebris perreptavi quaerere conservam, voce oculis auribus ut pervestigarem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 45)
Verum amicitiae carnalis exordium ab affectione procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:44)
Primus enimmotus amoris qui per oculos et aures oritur in nobis non est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 21:3)
"Et oculos et aures vulgi malos testes esse puta,"ut alius dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION